- VANNUS
- VANNUSan quod vana, id est, levia volant: an a βἀλλειν i. e. iactatione, in sacris olim Bacchi adhibita, mystice denotabat, ut Vannô repugatur triticum ab aceribus ac retrimentis, ita Iacchi sacris mundari animam ab omni crimine anteacto. Unde Virg. l. 1. Georgic. v. 166.———— Et mystica Vannus Iacchi.Ubi sic Servius: Mystica Iacchi ideo dicit, quod Liberi Patris sacra ad purgationem animae pertinebant; et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut vannis frumenta purgantur. Hincest quod dicitur Osiridis membra a Typhone dilaniata Isis cribro superposuisse: Nam idem esst Liber pater; in cuius mysterio Vannus est, quia, uti diximus, animas purgat; unde Liber ab eo, quod liberet, dictus: quem Orpheus a gigantibus dicit esse discerptum. Nonnulli Liberum Patrem Λικνήτην (Vossius mavult Λικνίτην, ut est apud Varinum; nisi placet Λικμητην`) appellant. Vannus autem apud eos λικνὸς (melius λίκνον vel λικμὸς) nuncupatur: ubi de more positus esse dicitur, postquam uterô matris editus. Bacchi huius λικνητοῦ meminit et Plut. de Iside et Osir. indeque Vannifer, λικνοφόρος, Demostheni Orat. contra Ctesiphontem, sic enim isthic, non λιχνοφόρος, scribendum esse, colligitur ex Harpocratione in Λικνοφόρος: ubi et legas, τὸ λικνὸν πρὸς πᾶσαν τελετην` καὶ θυσίαν ἐπιτήδειόν ἐςτι, Vannus, ad omnia initia et sacrificia commoda est. Quid mirum de τελεταῖς sive initiis, cum his ex eo nomen sit datum, quod initium sint vitae melioris ac vitae huius finis et perfectio? Quippe ea nequit esse, nisi animae prius purificentur: cuius rei ventilabrum erat symbolum, ut diximus. Nec mirum magis de sacrificiis, quae fierent ad mentes expurgandas, ac saepe urbem totam vel exercitum expiandum. Neque vero in iacchi solum sacris Vannum adhibitam, sed Minervae etiam, indicat vetus Poeta, cum apud Plutarchum, tum et Clementem Alexandrinum, Admonit. ad Gentes, p. 35. Florent. edit.Βάτ᾿ εἰς ὁδὸν δή, πᾶς ὁ χειρώναξ λεὼς,Οἵ την` Διὸς γοργῶπιν ἐργάτιν θεὸνΣτατοῖσι λίκνοις προτρέπεςθε.Ite in viam omnis Popule manu victum parans,Gnatam Fovis Gorgopin Ergatin DeamStatutô adorans ventilabrô.Triplex vero cum esset in Gentilium sacris animae purgati; aere una, altera aquâ, tertia igni: Ventilabrum sive Vannus Liberi ad aera pertinebat, quemadmodum et oscilla. Ita enim Honoratus Servius, ad l. 6. Aen. v. 741. In omnibus sacris tres sunt istae purgationes. Nam aut taedâ purgantur et sulpure; aut aquâ abluuntur; aut aere ventilantur, quod erat in sacris Liberi. Hoc enim est, quod dixit in l. 2. Georg. v. 388.———— ———— TibiqueOscilla ex alta suspendunt mollia quercu,Atque hoc triplex genus purgationis idem respexit Poeta, l. 6. Aen. v. 740. s.———— Aliae panduntur inanesSuspensae ad ventos; aliis sub gurgite vastoInfectum cluitur scelus, aut exuritur igni.Fiebat enim et Terrâ quidem purgatio: sed haec comprehendebatursub ea, quae fiebat igni; nisi issa potius, quae Igni fiebat, continebatur sub illa, quae fiebat terrâ, quia ignis est e terra: unde et Ignem et Terram Vestae nomine Antiquis cultam esse novimus. Quae omnia ex depravatis Satanae malitiâ divinis Oraculis occasionem habuêre. Cum enim ab solo Israelis Deo, qui Iah dictus, peccatorum sit omnium remissio, ut in Sacris nobis revelatum: nihil mirandum, si Gentiles, Israelitarum; seu potius Satanas, Dei Simia, sacris sui Iacchi, quod nomen ex Hebraeo illo efformatum est, tribuerit expurgationem Animae ab omni criminis reatu; cuius symbolum Vannus erat, uti dictum. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolo. l. 2. c. 14. uti de infantibus recens natis vanno imponi solitis, supra voce Cunabula: de Vannorum vero serpearumque vinctoribus, inter reliqua Opificum genera memoratis, Arnobium adv. Gentes l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.